DE NAVIGATIONE MARMITI AD INSVLAM BRANKSEIAM
In hac imagine me videtis, O lectores, sedentem in ponte nauis quae ad Insulam Brankseiam nauigatura est.
Haec insula medio in sinu maritimo sita est, in comitatu Dorcestriensis. Nomen tulit a quodam Anglo-Saxonico, Brunone nuncupato: insula Anglice olim Brunoces ieg, tunc Branksea, nunc Brownsea nominatur.
Tandem, longo itinere confecto, perueni ad ripam, aliquantulum uiridis, quod marmotae terrestres sunt, montes Pyreneos vel Alpes incolentes. Tabulam uidi prope molem. Certior factus sum sciuros rubeos, cognatos meos, insulam habitare.
Homo ualde urbanus benigne me accepit, Robertus Baden-Powell eques, qui societatem Iuuenum Exploratorum fundauerat abhinc plus quam centum annis.
Marmitus medio in mundo
Estote parati dicunt semper exploratores. Cum autem huic pauoni coloribus tam fucatis picto occurrem, me paratum esse non sensi.